Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros
  2. agmine commemorat, fremida regalia turba
  3. atria complentur: nec coniugialia festa
  4. qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma.
  5. Inque repentinos convivia versa tumultus
  6. adsimilare freto possis, quod saeva quietum
  7. ventorum rabies motis exasperat undis.
  8. Primus in his Phineus, belli temerarius auctor,
  9. fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam,
  10. “en” ait, “en adsum praereptae coniugis ultor,
  11. nec mihi te pennae, nec falsum versus in aurum
  12. Iuppiter eripiet.” Conanti mittere Cepheus
  13. “quid facis?” exclamat, “quae te, germane, furentem
  14. mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis
  15. redditur? hac vitam servatae dote rependis?
  16. Quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit,
  17. sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon,
  18. sed quae visceribus veniebat belua ponti
  19. exsaturanda meis. Illo tibi tempore rapta est,
  20. quo peritura fuit: nisi si crudelis id ipsum