Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. magna nepos dederat, quem debellata colebat
  2. India, quem positis celebrabat Achaia templis.
  3. Solus Abantiades ab origine cretus eadem
  4. Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis
  5. Argolicae contraque deum ferat arma genusque
  6. non putet esse Iovis; neque enim Iovis esse putabat
  7. Persea, quem pluvio Danae conceperat auro.
  8. Mox tamen Acrisium (tanta est praesentia veri)
  9. tam violasse deum quam non agnosse nepotem
  10. paenitet: inpositus iam caelo est alter, at alter
  11. viperei referens spolium memorabile monstri
  12. aera carpebat tenerum stridentibus alis.
  13. Cumque super Libycas victor penderet harenas,
  14. Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae.
  15. Quas humus exceptas varios animavit in angues:
  16. unde frequens illa est infestaque terra colubris.
  17. Inde per inmensum ventis discordibus actus
  18. nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae
  19. fertur et ex alto seductas aethere longe
  20. despectat terras totumque supervolat orbem.