Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. nec dubium de morte ratae Cadmeida palmis
  2. deplanxere domum, scissae cum veste capillos,
  3. utque parum iustae nimiumque in paelice saevae
  4. invidiam fecere deae. Convicia Iuno
  5. non tulit et “faciam vos ipsas maxima” dixit
  6. “saevitiae monimenta meae.” Res dicta secuta est.
  7. Nam quae praecipue fuerat pia, “persequar” inquit
  8. “in freta reginam” saltumque datura moveri
  9. haud usquam potuit scopuloque adfixa cohaesit.
  10. Altera, dum solito temptat plangore ferire
  11. pectora, temptatos sensit riguisse lacertos;
  12. illa, manus ut forte tetenderat in maris undas,
  13. saxea facta manus in easdem porrigit undas;
  14. huius, ut arreptum laniabat vertice crinem,
  15. duratos subito digitos in crine videres:
  16. quo quaeque in gestu deprensa est, haesit in illo.
  17. Pars volucres factae; quae nunc quoque gurgite in illo
  18. aequora destringunt summis Ismenides alis.
  19. Nescit Agenorides natam parvumque nepotem
  20. aequoris esse deos: luctu serieque malorum