Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Inminet aequoribus scopulus: pars ima cavatur
  2. fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas,
  3. summa riget frontemque in apertum porrigit aequor.
  4. Occupat hunc (vires insania fecerat) Ino,
  5. seque super pontum nullo tardata timore
  6. mittit onusque suum; percussa recanduit unda.
  7. At Venus, inmeritae neptis miserata labores,
  8. sic patruo blandita suo est: “O numen aquarum,
  9. proxima cui caelo cessit, Neptune, potestas,
  10. magna quidem posco, sed tu miserere meorum,
  11. iactari quos cernis in Ionio inmenso,
  12. et dis adde tuis. Aliqua et mihi gratia ponto est,
  13. si tamen in medio quondam concreta profundo
  14. spuma fui Graiumque manet mihi nomen ab illa.”
  15. Adnuit oranti Neptunus et abstulit illis,
  16. quod mortale fuit, maiestatemque verendam
  17. inposuit nomenque simul faciemque novavit
  18. Leucothoeque deum cum matre Palaemona dixit.
  19. Sidoniae comites, quantum valuere secutae
  20. signa pedum, primo videre novissima saxo;