Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido,
  2. sive es mortalis, qui te genuere, beati,
  3. et frater felix, et fortunata profecto,
  4. siqua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix:
  5. sed longe cunctis longeque beatior illa,
  6. siqua tibi sponsa est, siquam dignabere taeda.
  7. Haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas,
  8. seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem.”
  9. Nais ab his tacuit. Pueri rubor ora notavit
  10. (nescit enim, quid amor), sed et erubuisse decebat.
  11. Hic color aprica pendentibus arbore pomis
  12. aut ebori tincto est, aut sub candore rubenti,
  13. cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae.
  14. Poscenti nymphae sine fine sororia saltem
  15. oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti
  16. “desinis? aut fugio, tecumque” ait “ista relinquo.”
  17. Salmacis extimuit “loca” que “haec tibi libera trado,
  18. hospes” ait, simulatque gradu discedere verso,
  19. tunc quoque respiciens, fruticumque recondita silva
  20. delituit, flexuque genu submisit. At ille,