Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. caespite cinguntur semperque virentibus herbis.
  2. Nympha colit, sed nec venatibus apta, nec arcus
  3. flectere quae soleat nec quae contendere cursu,
  4. solaque naiadum celeri non nota Dianae.
  5. Saepe suas illi fama est dixisse sorores:
  6. “Salmaci, vel iaculum vel pictas sume pharetras,
  7. et tua cum duris venatibus otia misce.”
  8. Nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras,
  9. nec sua cum duris venatibus otia miscet,
  10. sed modo fonte suo formosos perluit artus,
  11. saepe Cytoriaco deducit pectine crines
  12. et, quid se deceat, spectatas consulit undas;
  13. nunc perlucenti circumdata corpus amictu
  14. mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis;
  15. saepe legit flores. Et tunc quoque forte legebat,
  16. cum puerum vidit visumque optavit habere.
  17. Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire,
  18. quam se conposuit, quam circumspexit amictus,
  19. et finxit vultum et meruit formosa videri.
  20. Tum sic orsa loqui: “Puer o dignissime credi