Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. levia versato ducentem stamina fuso.
  2. Ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae,
  3. “res” ait “arcana est. Famulae, discedite neve
  4. eripite arbitrium matri secreta loquendi.”
  5. Paruerant: thalamoque deus sine teste relicto
  6. “ille ego sum” dixit, “qui longum metior annum,
  7. omnia qui video, per quem videt omnia tellus,
  8. mundi oculus. Mihi, crede, places.” Pavet illa, metuque
  9. et colus et fusus digitis cecidere remissis.
  10. Ipse timor decuit. Nec longius ille moratus
  11. in veram rediit speciem solitumque nitorem:
  12. at virgo, quamvis inopino territa visu,
  13. victa nitore dei posita vim passa querella est.
  14. Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa
  15. Solis amor fuerat), stimulataque paelicis ira
  16. vulgat adulterium diffamatumque parenti
  17. indicat. Ille ferox inmansuetusque precantem
  18. tendentemque manus ad lumina Solis et “ille
  19. vim tulit invitae” dicentem defodit alta
  20. crudus humo, tumulumque super gravis addit harenae.