Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. decolor extremo qua tingitur India Gange:
  2. Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum
  3. sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor
  4. corpora, tu biiugum pictis insignia frenis
  5. colla premis lyncum; bacchae satyrique sequuntur,
  6. quique senex ferula titubantes ebrius artus
  7. sustinet et pando non fortiter haeret asello.
  8. Quacumque ingrederis, clamor iuvenalis et una
  9. femineae voces inpulsaque tympana palmis
  10. concavaque aera sonant longoque foramine buxus.
  11. “Placatus mitisque” rogant Ismenides “adsis,”
  12. iussaque sacra colunt. Solae Minyeides intus
  13. intempestiva turbantes festa Minerva
  14. aut ducunt lanas, aut stamina pollice versant,
  15. aut haerent telae famulasque laboribus urgent.
  16. E quibus una levi deducens pollice filum
  17. “dum cessant aliae commentaque sacra frequentant,
  18. nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet” inquit,
  19. “utile opus manuum vario sermone levemus:
  20. perque vices aliquid, quod tempora longa videri