Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit.
  2. Ut lea saeva sitim multa conpescuit unda,
  3. dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa
  4. ore cruentato tenues laniavit amictus.
  5. Serius egressus vestigia vidit in alto
  6. pulvere certa ferae totoque expalluit ore
  7. Pyramus: ut vero vestem quoque sanguine tinctam
  8. repperit, “una duos” inquit “nox perdet amantes.
  9. E quibus illa fuit longa dignissima vita,
  10. nostra nocens anima est: ego te, miseranda, peremi,
  11. in loca plena metus qui iussi nocte venires,
  12. nec prior huc veni. Nostrum divellite corpus,
  13. et scelerata fero consumite viscera morsu,
  14. o quicumque sub hac habitatis rupe, leones.
  15. Sed timidi est optare necem.” Velamina Thisbes
  16. tollit et ad pactae secum fert arboris umbram;
  17. utque dedit notae lacrimas, dedit oscula vesti,
  18. “accipe nunc” inquit “nostri quoque sanguinis haustus!”
  19. quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum,
  20. nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit.