Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Illius impulsu cum turribus ardua celsis
  2. moenia mota forent: serpens sine vulnere mansit
  3. loricaeque modo squamis defensus et atrae
  4. duritia pellis validos cute reppulit ictus.
  5. At non duritia iaculum quoque vicit eadem:
  6. quod medio lentae spinae curvamine fixum
  7. constitit et totum descendit in ilia ferrum.
  8. Ille dolore ferox caput in sua terga retorsit
  9. vulneraque adspexit fixumque hastile momordit
  10. idque, ubi vi multa partem labefecit in omnem,
  11. vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit.
  12. Tum vero, postquam solitas accessit ad iras
  13. causa recens, plenis tumuerunt guttura venis,
  14. spumaque pestiferos circumfluit albida rictus,
  15. terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit
  16. ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.
  17. Ipse modo inmensum spiris facientibus orbem
  18. cingitur, interdum longa trabe rectior adstat
  19. impete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis
  20. fertur et obstantes proturbat pectore silvas.