Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. virginea puerum ducit per litora forma.
  2. Ille mero somnoque gravis titubare videtur
  3. vixque sequi. Specto cultum faciemque gradumque:
  4. nil ibi quod credi posset mortale videbam.
  5. Et sensi et dixi sociis: “Quod numen in isto
  6. corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est.
  7. Quisquis es, o faveas nostrisque laboribus adsis.
  8. His quoque des veniam.” — “Pro nobis mitte precari”
  9. Dictys ait, quo non alius conscendere summas
  10. ocior antemnas prensoque rudente relabi.
  11. Hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus,
  12. hoc probat Alcimedon, et qui requiemque modumque
  13. voce dabat remis, animorum hortator Epopeus,
  14. hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est.
  15. “Non tamen hanc sacro violari pondere pinum
  16. perpetiar” dixi: “pars hic mihi maxima iuris”;
  17. inque aditu obsisto. Furit audacissimus omni
  18. de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe
  19. exsilium dira poenam pro caede luebat.
  20. Is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno