Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. et crescit rabies, remoraminaque ipsa nocebant.
  2. Sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti,
  3. lenius et modico strepitu decurrere vidi:
  4. at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant,
  5. spumeus et fervens et ab obice saevior ibat.
  6. Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset,
  7. quaerenti domino Bacchum vidisse negarunt;
  8. “hunc” dixere “tamen comitem famulumque sacrorum
  9. cepimus”; et tradunt manibus post terga ligatis
  10. sacra dei quondam Tyrrhena gente secutum.
  11. Adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos
  12. fecerat, et quamquam poenae vix tempora differt,
  13. “o periture tuaque aliis documenta dature
  14. morte” ait, “ede tuum nomen nomenque parentum
  15. et patriam, morisque novi cur sacra frequentes.”
  16. Ille metu vacuus “nomen mihi” dixit “Acoetes,
  17. patria Maeonia est, humili de plebe parentes.
  18. Non mihi quae duri colerent pater arva iuvenci,
  19. lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit;
  20. pauper et ipse fuit, linoque solebat et hamis