Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. planxerunt dryades: plangentibus adsonat Echo.
  2. Iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant:
  3. nusquam corpus erat; croceum pro corpore florem
  4. inveniunt, foliis medium cingentibus albis.
  5. Cognita res meritam vati per Achaidas urbes
  6. attulerat famam, nomenque erat auguris ingens.
  7. Spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus,
  8. contemptor superum, Pentheus, praesagaque ridet
  9. verba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae
  10. obicit. Ille movens albentia tempora canis
  11. “quam felix esses, si tu quoque luminis huius
  12. orbus” ait “fieres, ne Bacchica sacra videres!
  13. Namque dies aderit, quam non procul auguror esse,
  14. qua novus huc veniat, proles Semeleia, Liber;
  15. quem nisi templorum fueris dignatus honore,
  16. mille lacer spargere locis et sanguine silvas
  17. foedabis matremque tuam matrisque sorores.
  18. Evenient; neque enim dignabere numen honore,
  19. meque sub his tenebris nimium vidisse quereris.”
  20. Talia dicentem proturbat Echione natus.