Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae
  2. igne levi cerae matutinaeque pruinae
  3. sole tepente solent, sic attenuatus amore
  4. liquitur et tecto paulatim carpitur igni.
  5. Et neque iam color est mixto candore rubori,
  6. nec vigor et vires et quae modo visa placebant,
  7. nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo.
  8. Quae tamen ut vidit, quamvis irata memorque,
  9. indoluit, quotiensque puer miserabilis “eheu”
  10. dixerat, haec resonis iterabat vocibus “eheu”;
  11. cumque suos manibus percusserat ille lacertos,
  12. haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem.
  13. Ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam,
  14. “heu frustra dilecte puer!” totidemque remisit
  15. verba locns, dictoque vale “vale!” inquit et Echo.
  16. Ille caput viridi fessum submisit in herba;
  17. lumina mors clausit domini mirantia formam.
  18. Tunc quoque se, postquam est inferna sede receptus,
  19. in Stygia spectabat aqua. Planxere sorores
  20. naides et sectos fratri posuere capillos,