Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. corporibus texere suis; tamen altior illis
  2. ipsa dea est colloque tenus supereminet omnes.
  3. Qui color infectis adversi solis ab ictu
  4. nubibus esse solet aut purpureae aurorae,
  5. is fuit in vultu visae sine veste Dianae.
  6. Quae quamquam comitum turba est stipata suarum,
  7. in latus obliquum tamen adstitit oraque retro
  8. flexit, et ut vellet promptas habuisse sagittas,
  9. quas habuit sic hausit aquas vultumque virilem
  10. perfudit, spargensque comas ultricibus undis
  11. addidit haec cladis praenuntia verba futurae:
  12. “Nunc tibi me posito visam velamine narres,
  13. si poteris narrare, licet.” Nec plura minata
  14. dat sparso capiti vivacis cornua cervi,
  15. dat spatium collo summasque cacuminat aures,
  16. cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat
  17. cruribus et velat maculoso vellere corpus.
  18. Additus et pavor est. Fugit Autonoeius heros
  19. et se tam celerem cursu miratur in ipso.
  20. Ut vero vultus et cornua vidit in unda,