Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Haemoniosque arcus violentique ora leonis
  2. saevaque circuitu curvantem bracchia longo
  3. scorpion atque aliter curvantem bracchia cancrum.
  4. Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis,
  5. quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,
  6. in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres
  7. incaluere animi, cervixque repugnat habenis.
  8. At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,
  9. nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota.
  10. Scilicet ut nostro genitum te sanguine credas,
  11. pignera certa petis? do pignera certa timendo
  12. et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus
  13. ecce meos; utinamque oculos in pectora posses
  14. inserere et patrias intus deprendere curas!
  15. Denique quidquid habet dives, circumspice, mundus,
  16. eque tot ac tantis caeli terraeque marisque
  17. posce bonis aliquid: nullam patiere repulsam.
  18. Deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,
  19. non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis.
  20. Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?