Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. successus hominum, carpitque et carpitur una,
  2. suppliciumque suum est. Quamvis tamen oderat illam,
  3. talibus adfata est breviter Tritonia dictis:
  4. “Infice tabe tua natarum Cecropis unam.
  5. Sic opus est. Aglauros ea est.” Haud plura locuta
  6. fugit et impressa tellurem reppulit hasta.
  7. Illa deam obliquo fugientem lumine cernens
  8. murmura parva dedit, successurumque Minervae
  9. indoluit, baculumque capit, quod spinea totum
  10. vincula cingebant, adopertaque nubibus atris,
  11. quacumque ingreditur, florentia proterit arva
  12. exuritque herbas et summa cacumina carpit,
  13. adflatuque suo populos urbesque domosque
  14. polluit. Et tandem Tritonida conspicit arcem
  15. ingeniis opibusque et festa pace virentem,
  16. vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit.
  17. Sed postquam thalamos intravit Cecrope natae,
  18. iussa facit pectusque manu ferrugine tincta
  19. tangit et hamatis praecordia sentibus implet,
  20. inspiratque nocens virus, piceumque per ossa