Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Mercurium nomenque dei scitarier ausa est
  2. et causam adventus. Cui sic respondit Atlantis
  3. Pleionesque nepos: “Ego sum, qui iussa per auras
  4. verba patris porto: pater est mihi Iuppiter ipse.
  5. Nec fingam causas; tu tantum fida sorori
  6. esse velis prolisque meae matertera dici.
  7. Herse causa viae. Faveas oramus amanti.”
  8. Adspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper
  9. viderat Aglauros flavae secreta Minervae,
  10. proque ministerio magni sibi ponderis aurum
  11. postulat: interea tectis excedere cogit.
  12. Vertit ad hanc torvi dea bellica luminis orbem
  13. et tanto penitus traxit suspiria motu,
  14. ut pariter pectus positamque in pectore forti
  15. aegida concuteret. Subit, hanc arcana profana
  16. detexisse manu tum cum sine matre creatam
  17. Lemnicolae stirpem contra data foedera vidit,
  18. et gratamque deo fore iam gratamque sorori
  19. et ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro.
  20. Protinus Invidiae nigro squalentia tabo