Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. qui color albus erat, nunc est contrarius albo.
  2. Pulchrior in tota, quam Larisaea Coronis,
  3. non fuit Haemonia: placuit tibi, Delphice, certe,
  4. dum vel casta fuit vel inobservata. Sed ales
  5. sensit adulterium Phoebeius, utque latentem
  6. detegeret culpam, non exorabilis index,
  7. ad dominum tendebat iter. Quem garrula motis
  8. consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix,
  9. auditaque viae causa “non utile carpis”
  10. inquit “iter: ne sperne meae praesagia linguae.
  11. Quid fuerim quid simque vide, meritumque require:
  12. invenies nocuisse fidem. Nam tempore quodam
  13. Pallas Erichthonium, prolem sine matre creatam,
  14. clauserat Actaeo texta de vimine cista
  15. virginibusque tribus gemino de Cecrope natis
  16. et legem dederat, sua ne secreta viderent.
  17. Abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo,
  18. quid facerent. Commissa duae sine fraude tuentur,
  19. Pandrosos atque Herse; timidas vocat una sorores
  20. Aglauros nodosque manu diducit, et intus