Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. deposuit radios propiusque accedere iussit;
  2. amplexuque dato “nec tu meus esse negari
  3. dignus es, et Clymene veros” ait “edidit ortus.
  4. Quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud
  5. me tribuente feras. Promissis testis adesto
  6. dis iuranda palus, oculis incognita nostris.”
  7. Vix bene desierat, currus rogat ille paternos
  8. inque diem alipedum ius et moderamen equorum.
  9. Paenituit iurasse patrem. Qui terque quaterque
  10. concutiens inlustre caput “temeraria” dixit
  11. vox mea facta tua est. Utinam promissa liceret
  12. non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.
  13. Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas.
  14. Magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis
  15. munera conveniant nec tam puerilibus annis.
  16. Sors tua mortalis, non est mortale quod optas.
  17. Plus etiam, quam quod superis contingere possit,
  18. nescius adfectas. Placeat sibi quisque licebit,
  19. non tamen ignifero quisquam consistere in axe
  20. me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi,