Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. igne perire tuo clademque auctore levare.
  2. Vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo”
  3. (presserat ora vapor): “tostos en adspice crines
  4. inque oculis tantum, tantum super ora favillae.
  5. Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem
  6. officiique refers, quod adunci vulnera aratri
  7. rastrorumque fero totoque exerceor anno,
  8. quod pecori frondes, alimentaque mitia, fruges,
  9. humano generi, vobis quoque tura ministro?
  10. Sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae,
  11. quid meruit frater? cur illi tradita sorte
  12. aequora decrescunt et ab aethere longius absunt?
  13. Quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit,
  14. at caeli miserere tui. Circumspice utrumque,
  15. fumat uterque polus. Quos si vitiaverit ignis,
  16. atria vestra ruent. Atlas en ipse laborat
  17. vixque suis umeris candentem sustinet axem.
  18. Si freta, si terrae pereunt, si regia caeli,
  19. in chaos antiquum confundimur. Eripe flammis,
  20. siquid adhuc superest, et rerum consule summae.”