Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. lumen et infernum terret cum coniuge regem.
  2. Et mare contrahitur, siccaeque est campus harenae
  3. quod modo pontus erat: quosque altum texerat aequor,
  4. exsistunt montes et sparsas Cycladas augent.
  5. Ima petunt pisces, nec se super aequora curvi
  6. tollere consuetas audent delphines in auras;
  7. corpora phocarum summo resupina profundo
  8. exanimata natant. Ipsum quoque Nerea fama est
  9. Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris.
  10. Ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu
  11. exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes.
  12. Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto,
  13. inter aquas pelagi contractosque undique fontes,
  14. qui se condiderant in opacae viscera matris,
  15. sustulit oppressos collo tenus arida vultus
  16. opposuitque manum fronti magnoque tremore
  17. omnia concutiens paulum subsedit et infra
  18. quam solet esse fuit, siccaque ita voce locuta est:
  19. “Si placet hoc, meruique, quid o tua fulmina cessant,
  20. summe deum? liceat periturae viribus ignis