Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Nec sortita loco distantes flumina ripas
  2. tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis
  3. Peneusque senex Teuthranteusque Caicus
  4. et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho
  5. arsurusque iterum Xanthus flavusque Lycormas,
  6. quique recurvatis ludit Maeandrus in undis.
  7. Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas.
  8. Arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes
  9. Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister.
  10. Aestuat Alpheus, ripae Spercheides ardent,
  11. quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum,
  12. et quae Maeonias celebrabant carmine ripas
  13. flumineae volucres, medio caluere Caystro.
  14. Nilus in extremum fugit perterritus orbem
  15. occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem
  16. pulverulenta vacant, septem sine flumine valles.
  17. Fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat
  18. Hesperiosque amnes Rhenum Rhodanumque Padumque,
  19. cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin.
  20. Dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis