Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere possent
  2. Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat;
  3. utque labant curvae iusto sine pondere naves
  4. perque mare instabiles nimia levitate feruntur,
  5. sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus
  6. succutiturque alte similisque est currus inani.
  7. Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt
  8. quadriiugi spatium, nec quo prius ordine currunt.
  9. Ipse pavet nec qua commissas flectat habenas,
  10. nec scit, qua sit iter; nec, si sciat, imperet illis.
  11. Tum primum radiis gelidi caluere triones
  12. et vetito frustra temptarunt aequore tingi,
  13. quaeque polo posita est glaciali proxima serpens,
  14. frigore pigra prius nec formidabilis ulli,
  15. incaluit sumpsitque novas fervoribus iras.
  16. Te quoque turbatum memorant fugisse, Boote,
  17. quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant.
  18. Ut vero summo despexit ab aethere terras
  19. infelix Phaethon penitus penitusque iacentes,
  20. palluit et subito genua intremuere timore,