Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. quosque alios vati fas appellare piumque est:
  2. tarda sit illa dies et nostro serior aevo,
  3. qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto
  4. accedat caelo faveatque precantibus absens!
  5. Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis
  6. nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.
  7. Cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius
  8. ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi:
  9. parte tamen meliore mei super alta perennis
  10. astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum,
  11. quaque patet domitis Romana potentia terris,
  12. ore legar populi, perque omnia saecula fama,
  13. siquid habent veri vatum praesagia, vivam.