Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit
  2. emisitque sinu: luna volat altius illa,
  3. flammiferumque trahens spatioso limite crinem
  4. stella micat natique videns bene facta fatetur
  5. esse suis maiora et vinci gaudet ab illo.
  6. Hic sua praeferri quamquam vetat acta paternis,
  7. libera fama tamen nullisque obnoxia iussis
  8. invitum praefert unaque in parte repugnat:
  9. sic magni cedit titulis Agamemnonis Atreus,
  10. Aegea sic Theseus, sic Pelea vicit Achilles;
  11. denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar,
  12. sic et Saturnus minor est Iove: Iuppiter arces
  13. temperat aetherias et mundi regna triformis,
  14. terra sub Augusto est; pater est et rector uterque.
  15. Di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis
  16. cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine
  17. urbis et invicti genitor Gradive Quirini,
  18. Vestaque Caesareos inter sacrata penates,
  19. et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta,
  20. quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces,