Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. pallidaque exsangui squalebant corpora morbo.
  2. Funeribus fessi postquam mortalia cernunt
  3. temptamenta nihil, nihil artes posse medentum,
  4. auxilium caeleste petunt mediamque tenentes
  5. orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi,
  6. utque salutifera miseris succurrere rebus
  7. sorte velit tantaeque urbis mala finiat, orant:
  8. et locus et laurus et, quas habet ipse, pharetras
  9. intremuere simul, cortinaque reddidit imo
  10. hanc adyto vocem pavefactaque pectora movit:
  11. “Quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses,
  12. et pete nunc propiore loco! nec Apolline vobis,
  13. qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato.
  14. Ite bonis avibus prolemque accersite nostram!”
  15. Iussa dei prudens postquam accepere senatus,
  16. quam colat, explorant, iuvenis Phoebeius urbem,
  17. quique petant ventis Epidauria litora mittunt.
  18. Quae simul incurva missi tetigere carina,
  19. concilium Graiosque patres adiere, darentque,
  20. oravere, deum, qui praesens funera gentis