Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. verba tamen vulgi vox eminet una “quis ille est?”,
  2. et spectant frontes praedictaque cornua quaerunt.
  3. Rursus ad hos Cipus “quem poscitis” inquit, “habetis”
  4. et dempta capiti, populo prohibente, corona
  5. exhibuit gemino praesignia tempora cornu.
  6. Demisere oculos omnes gemitumque dedere
  7. atque illud meritis clarum (quis credere possit?)
  8. inviti videre caput; nec honore carere
  9. ulterius passi, festam imposuere coronam.
  10. At proceres, quoniam muros intrare vetaris,
  11. ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere,
  12. quantum depresso subiectis bubus aratro
  13. complecti posses ad finem lucis ab ortu,
  14. cornuaque aeratis miram referentia formam
  15. postibus insculpunt, longum mansura per aevum.
  16. Pandite nunc, Musae, praesentia numina vatum
  17. (scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas,)
  18. unde Coroniden circumflua Thybridis alti
  19. insula Romuleae sacris adiecerit urbis.
  20. Dira lues quondam Latias vitiaverat auras,