Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis,
  2. quae vidit, tetigit, nec iam sua lumina damnans
  3. restitit, ut victor domito veniebat ab hoste,
  4. ad caelumque manus et eodem lumina tollens
  5. “quiquid” ait, “superi, monstro portenditur isto,
  6. seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini,
  7. sive minax, mihi sit!” viridique e caespite factas
  8. placat odoratis herbosas ignibus aras
  9. vinaque dat pateris mactatarumque bidentum,
  10. quid sibi significent, trepidantia consulit exta.
  11. Quae simul adspexit Tyrrhenae gentis haruspex,
  12. magna quidem rerum molimina vidit in illis,
  13. non manifesta tamen. Cum vero sustulit acre
  14. a pecudis fibris ad Cipi cornua lumen,
  15. “rex” ait, “o salve! Tibi enim, tibi, Cipe, tuisque
  16. hic locus et Latiae parebunt cornibus arces.
  17. Tu modo rumpe moras portasque intrare patentes
  18. adpropera! sic fata iubent; namque urbe receptus
  19. rex eris et sceptro tutus potiere perenni.”
  20. Rettulit ille pedem torvamque a moenibus urbis