Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Non tamen Egeriae luctus aliena levare
  2. damna valent, montisque iacens radicibus imis
  3. liquitur in lacrimas, donec pietate dolentis
  4. mota soror Phoebi gelidum de corpore fontem
  5. fecit et aeternas artus tenuavit in undas.
  6. Et nymphas tetigit nova res, et Amazone natus
  7. haud aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator
  8. fatalem glaebam mediis adspexit in arvis
  9. sponte sua primum nulloque agitante moveri,
  10. sumere mox hominis terraeque amittere formam
  11. oraque venturis aperire recentia fatis
  12. (indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam
  13. edocuit gentem casus aperire futuros);
  14. utve Palatinis haerentem collibus olim
  15. cum subito vidit frondescere Romulus hastam,
  16. quae radice nova, non ferro stabat adacto
  17. et iam non telum, sed lenti viminis arbor
  18. non exspectatas dabat admirantibus umbras;
  19. aut sua fluminea cum vidit Cipus in unda
  20. cornua (vidit enim) falsamque in imagine credens