Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. deflevere Numam; nam coniunx urbe relicta
  2. vallis Aricinae densis latet abdita silvis
  3. sacraque Oresteae gemitu questuque Dianae
  4. impedit: a! quotiens nymphae nemorisque lacusque,
  5. ne faceret, monuere et consolantia verba
  6. dixerunt. Quotiens flenti Theseius heros
  7. “siste modum!” dixit, “ne que enim fortuna querenda
  8. sola tua est; similes aliorum respice casus:
  9. mitius ista feres, utinamque exempla dolentem
  10. non mea te possent relevare! Sed et mea possunt.
  11. Fando aliquem Hippolytum vestras puto, contigit aures
  12. credulitate patris, sceleratae fraude novercae
  13. occubuisse neci: mirabere, vixque probabo,
  14. sed tamen ille ego sum. Me Pasiphaeia quondam
  15. temptatum frustra patrium temerare cubile,
  16. quod voluit, voluisse, infelix crimine verso
  17. (indiciine metu magis offensane repulsae?)
  18. damnavit, meritumque nihil pater eicit urbe
  19. hostilique caput prece detestatur euntis.
  20. Pittheam profugo curru Troezena petebam,