Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Nonne vides, quos cera tegit sexangula, fetus
  2. melliferarum apium sine membris corpora nasci
  3. et serosque pedes serasque adsumere pennas?
  4. Iunonis volucrem, quae cauda sidera portat,
  5. armigerumque Iovis Cythereiadasque columbas
  6. et genus omne avium mediis e partibus ovi,
  7. ni sciret fieri, quis nasci posse putaret?
  8. Sunt qui, cum clauso putrefacta est spina sepulcro,
  9. mutari credant humanas angue medullas.
  10. Haec tamen ex aliis generis primordia ducunt:
  11. una est, quae reparet seque ipsa reseminet, ales.
  12. Assyrii phoenica vocant; non fruge neque herbis,
  13. sed turis lacrimis et suco vivit amomi.
  14. Haec ubi quinque suae complevit saecula vitae,
  15. ilicis in ramis tremulaeque cacumine palmae
  16. unguibus et puro nidum sibi construit ore.
  17. Quo simul ac casias et nardi lenis aristas
  18. quassaque cum fulva substravit cinnama murra,
  19. se super imponit finitque in odoribus aevum.
  20. Inde ferunt, totidem qui vivere debeat annos,