Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Nam sive est animal tellus et vivit habetque
  2. spiramenta locis flammam exhalantia multis,
  3. spirandi mutare vias, quotiensque movetur,
  4. has finire potest, illas aperire cavernas;
  5. sive leves imis venti cohibentur in antris
  6. saxaque cum saxis et habentem semina flammae
  7. materiam iactant, ea concipit ictibus ignem,
  8. antra relinquentur sedatis frigida ventis;
  9. sive bitumineae rapiunt incendia vires
  10. luteave exiguis ardescunt sulphura fumis:
  11. nempe ubi terra cibos alimentaque pinguia flammae
  12. non dabit absumptis per longum viribus aevum
  13. naturaeque suum nutrimen deerit edaci,
  14. non feret illa famem desertaque deseret ignis.
  15. Esse viros fama est in Hyperborea Pallene,
  16. qui soleant levibus velari corpora plumis,
  17. olim Tritoniacam noviens subiere paludem.
  18. Haud equidem credo: sparsae quoque membra venenis
  19. exercere artes Scythides memorantur easdem.
  20. Siqua fides rebus tamen est addenda probatis,