Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus,
  2. esse fretum, vidi factas ex aequore terras:
  3. et procul a pelago conchae iacuere marinae,
  4. et vetus inventa est in montibus ancora summis.
  5. Quodque fuit campus, vallem decursus aquarum
  6. fecit, et eluvie mons est deductus in aequor,
  7. eque paludosa siccis humus aret harenis,
  8. quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus ument.
  9. Hic fontes natura novos emisit, at illic
  10. clausit, et antiquis tam multa tremoribus orbis
  11. flumina prosiliunt aut excaecata residunt.
  12. Sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu,
  13. exsistit procul hinc alioque renascitur ore:
  14. Sic modo combibitur, tecto modo gurgite lapsus
  15. redditur Argolicis ingens Erasinus in arvis,
  16. et Mysum, capitisque sui ripaeque prioris
  17. paenituisse ferunt, alia nunc ire Caicum;
  18. nec non Sicanias volvens Amenanus harenas
  19. nunc fluit, interdum suppressis fontibus aret.
  20. Ante bibebatur, nunc, quas contingere nolis,