Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. mox quadrupes rituque tulit sua membra ferarum,
  2. paulatimque tremens et nondum poplite firmo
  3. constitit adiutis aliquo conamine nervis.
  4. Inde valens veloxque fuit spatiumque iuventae
  5. transit et emeritis medii quoque temporis annis
  6. labitur occiduae per iter declive senectae.
  7. Subruit haec aevi demoliturque prioris
  8. robora, fletque Milon senior, cum spectat inanes
  9. (illos, qui fuerant solidorum mole tororum
  10. Herculeis similes!) fluidos pendere lacertos;
  11. Flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles,
  12. Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit.
  13. Tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas,
  14. omnia destruitis, vitiataque dentibus aevi
  15. paulatim lenta consumitis omnia morte.
  16. Haec quoque non perstant, quae nos elementa vocamus,
  17. quasque vices peragant, (animos adhibete!) docebo.
  18. Quattuor aeternus genitalia corpora mundus
  19. continet; ex illis duo sunt onerosa suoque
  20. pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur,