Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. vere novo est: tunc herba nitens et roboris expers
  2. turget et insolida est et spe delectat agrestes.
  3. Omnia tunc florent, florumque coloribus almus
  4. ludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est.
  5. Transit in aestatem post ver robustior annus
  6. fitque valens iuvenis: neque enim robustior aetas
  7. ulla nec uberior, nec quae magis ardeat, ulla est.
  8. Excipit autumnus, posito fervore iuventae
  9. maturus mitisque, inter iuvenemque senemque
  10. temperie medius, sparsus quoque tempora canis.
  11. Inde senilis hiems tremulo venit horrida passu,
  12. aut spoliata suos, aut quos habet, alba capillos.
  13. Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla
  14. corpora vertuntur, nec, quod fuimusve sumusve,
  15. cras erimus; fuit illa dies, qua semina tantum
  16. spesque hominum primae matrisque habitavimus alvo.
  17. Artifices natura manus admovit et angi
  18. corpora visceribus distentae condita matris
  19. noluit eque domo vacuas emisit in auras.
  20. Editus in lucem iacuit sine viribus infans;