Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae:
  2. cognovi clipeum, laevae gestamina nostrae,
  3. nuper Abanteis templo Iunonis in Argis.
  4. Omnia mutantur, nihil interit: errat et illinc
  5. huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus
  6. spiritus eque feris humana in corpora transit
  7. inque feras noster nec tempore deperit ullo;
  8. utque novis facilis signatur cera figuris
  9. nec manet ut fuerat nec formas servat easdem,
  10. sed tamen ipsa eadem est: animam sic semper eandem
  11. esse, sed in varias doceo migrare figuras.
  12. Ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris,
  13. parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda
  14. exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur!
  15. Et quoniam magno feror aequore plenaque ventis
  16. vela dedi: nihil est toto, quod perstet, in orbe.
  17. Cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago;
  18. ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu,
  19. non secus ac flumen, neque enim consistere flumen
  20. nec levis hora potest, sed ut unda impellitur unda