Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. et clausura fuit, nisi quod rescindere numquam
  2. dis licet acta deum. Iano loca iuncta tenebant
  3. naides Ausoniae gelido rorantia fonte:
  4. has rogat auxilium, nec nymphae iusta petentem
  5. sustinuere deam venasque et flumina fontis
  6. elicuere sui; nondum tamen invia Iani
  7. ora patentis erant, neque iter praecluserat unda:
  8. lurida supponunt fecundo sulphura fonti
  9. incenduntque cavas fumante bitumine venas.
  10. Viribus his aliisque vapor penetravit ad ima
  11. fontis, et Alpino modo quae certare rigori
  12. audebatis aquae, non ceditis ignibus ipsis!
  13. Flammifera gemini fumant adspergine postes,
  14. portaque, nequiquam rigidis promissa Sabinis,
  15. fonte fuit praestructa novo, dum Martius arma
  16. indueret miles; quae postquam Romulus ultro
  17. obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis
  18. corporibus strata estque suis, generique cruorem
  19. sanguine cum soceri permiscuit impius ensis,
  20. pace tamen sisti bellum nec in ultima tantum