Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- Certe aliquid laudare mei cogeris amoris, [*](quo tibi sim gratus, meritumque fatebere nostrum)
- Non tamen ante tui curam fugisse memento,
- quam vitam, geminaque simul mihi luce carendum est.
- Nec tibi fama mei ventura est nuntia leti:
- ipse ego, ne dubites, adero praesensque videbor,
- corpore ut exanimi crudelia lumina pascas.
- Si tamen, o superi, mortalia facta videtis,
- este mei memores (nihil ultra lingua precari
- sustinet) et longo facite ut narremur in aevo,
- et, quae dempsistis vitae, date tempora famae!”
- Dixit, et ad postes ornatos saepe coronis
- umentes oculos et pallida bracchia tollens,
- cum foribus laquei religaret vincula summis,
- “haec tibi serta placent, crudelis et impia?” dixit,
- inseruitque caput, sed tum quoque versus ad illam,
- atque onus infelix elisa fauce pependit.
- Icta pedum motu est adapertaque ianua factum [*](icta pedum motu trepidantem et multa timentemvisa dedisse sonum est adapertaque ianua factum)
- prodidit. Exclamant famuli frustraque levatum
- (nam pater occiderat) referunt ad limina matris;
- accipit illa sinu complexaque frigida nati