Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. vincere non potuit, supplex ad limina venit
  2. et modo nutrici miserum confessus amorem,
  3. ne sibi dura foret, per spes oravit alumnae,
  4. et modo de multis blanditus cuique ministris
  5. sollicita petiit propensum voce favorem;
  6. saepe ferenda dedit blandis sua verba tabellis,
  7. interdum madidas lacrimarum rore coronas
  8. postibus intendit posuitque in limine duro
  9. molle latus tristisque serae convicia fecit.
  10. Saevior illa freto surgente cadentibus Haedis,
  11. durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis,
  12. et saxo, quod adhuc vivum radice tenetur,
  13. spernit et inridet factisque inmitibus addit
  14. verba superba ferox et spe quoque fraudat amantem.
  15. Non tulit impatiens longi tormenta doloris
  16. Iphis et ante fores haec verba novissima dixit:
  17. “Vincis, Anaxarete, neque erunt tibi taedia tandem
  18. ulla ferenda mei: laetos molire triumphos
  19. et Paeana voca nitidaque incingere lauru!
  20. Vincis enim, moriorque libens: age, ferrea, gaude!