Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. quam modo vidit, amat: tu primus et ultimus illi
  2. ardor eris, solique suos tibi devovet annos.
  3. Adde, quod est iuvenis, quod naturale decoris
  4. munus habet formasque apte fingetur in omnes,
  5. et quod erit iussus, iubeas licet omnia, fiet.
  6. Quid quod amatis idem? quod, quae tibi poma coluntur,
  7. primus habet laetaque tenet tua munera dextra?
  8. Sed neque iam fetus desiderat arbore demptos,
  9. nec, quas hortus alit, cum sucis mitibus herbas,
  10. nec quicquam, nisi te; miserere ardentis et ipsum,
  11. quod petit, ore meo praesentem crede precari
  12. ultoresque deos et pectora dura perosam
  13. Idalien memoremque time Rhamnusidis iram!
  14. Quoque magis timeas (etenim mihi multa vetustas
  15. scire dedit), referam tota notissima Cypro
  16. facta, quibus flecti facile et mitescere possis.
  17. Viderat a veteris generosam sanguine Teucri
  18. Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus,
  19. viderat et totis perceperat ossibus aestum
  20. luctatusque diu, postquam ratione furorem