Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. quam socia postquam pariter cum vite probavit,
  2. “at si staret” ait “caelebs sine palmite truncus,
  3. nil praeter frondes, quare peteretur, haberet;
  4. haec quoque, quae iuncta est, vitis requiescit in illo:
  5. si non nupta foret, terrae acclinata iaceret.
  6. Tu tamen exemplo non tangeris arboris huius
  7. concubitusque fugis nec te coniungere curas.
  8. Atque utinam velles! Helene non pluribus esset
  9. sollicitata procis nec quae Lapitheia movit
  10. proelia nec coniunx nimium tardantis Ulixei.
  11. Nunc quoque, cum fugias averserisque petentes,
  12. mille viri cupiunt et semideique deique
  13. et quaecumque tenent Albanos numina montes.
  14. Sed tu, si sapies, si te bene iungere anumque
  15. hanc audire voles, quae te plus omnibus illis,
  16. plus quam credis, amo, vulgares reice taedas
  17. Vertumnumque tori socium tibi selige! pro quo
  18. me quoque pignus habes (neque enim sibi notior ille est,
  19. quam mihi); nec passim toto vagus errat in orbe:
  20. haec loca magna colit; nec, uti pars magna procorum,