Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Iamque Palatinae summam Proca gentis habebat.
  2. Rege sub hoc Pomona fuit, qua nulla Latinas
  3. inter hamadryadas coluit sollertius hortos
  4. nec fuit arborei studiosior altera fetus.
  5. Unde tenet nomen: non silvas illa nec amnes,
  6. rus amat et ramos felicia poma ferentes.
  7. Nec iaculo gravis est, sed adunca dextera falce,
  8. qua modo luxuriem premit et spatiantia passim
  9. bracchia compescit, fisso modo cortice lignum
  10. inserit et sucos alieno praestat alumno;
  11. nec sentire sitim patitur bibulaeque recurvas
  12. radicis fibras labentibus inrigat undis:
  13. hic amor, hoc studium; veneris quoque nulla cupido est.
  14. Vim tamen agrestum metuens pomaria claudit
  15. intus et accessus prohibet refugitque viriles.
  16. Quid non et satyri, saltatibus apta iuventus,
  17. fecere et pinu praecincti cornua Panes
  18. Silenusque, suis semper iuvenalior annis,
  19. quique deus fures vel falce vel inguine terret,
  20. ut poterentur ea? Sed enim superabat amando