Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. cladis adhuc Phrygiae memores, odere Pelasgos
  2. Neritiaeque ratis viderunt fragmina laetis
  3. vultibus et laetis videre rigescere puppem
  4. vultibus Alcinoi saxumque increscere ligno.
  5. Spes erat, in nymphas animata classe marinas,
  6. posse metu monstri Rutulum desistere bello:
  7. perstat, habetque deos pars utraque, quodque deorum est
  8. instar, habent animos; nec iam dotalia regna
  9. nec sceptrum soceri, nec te, Lavinia virgo,
  10. sed vicisse petunt deponendique pudore
  11. bella gerunt, tandemque Venus victricia nati
  12. arma videt, Turnusque cadit, cadit Ardea, Turno
  13. sospite dicta potens. Quem postquam barbarus ensis
  14. abstulit et tepida latuerunt tecta favilla,
  15. congerie e media tum primum cognita praepes
  16. subvolat et cineres plausis everberat alis.
  17. Et sonus et macies et pallor et omnia, captam
  18. quae deceant urbem, nomen quoque mansit in illa
  19. urbis; et ipsa suis deplangitur Ardea pennis.
  20. Iamque deos omnes ipsamque Aeneia virtus