Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. mersit aquis, vellemque horum pars una fuissem.
  2. Ultima iam passi comites belloque fretoque
  3. deficiunt finemque rogant erroris, at Acmon
  4. fervidus ingenio, tum vero et cladibus asper,
  5. “quid superest, quod iam patientia nostra recuset
  6. ferre, viri?” dixit; “quid habet Cytherea, quod ultra
  7. (velle puta!) faciat? Nam dum peiora timentur,
  8. est locus in vulnus: sors autem ubi pessima rerum,
  9. sub pedibus timor est securaque summa malorum.
  10. Audiat ipsa licet, et, quod facit, oderit omnes
  11. sub Diomede viros, odium tamen illius omnes
  12. spernimus: et magno stat magna potentia nobis!”
  13. Talibus iratam Venerem Pleuronius Acmon
  14. instimulat verbis stimulisque resuscitat iram.
  15. Dicta placent paucis: numeri maioris amici
  16. Acmona corripimus; cui respondere volenti
  17. vox pariter vocisque via est tenuata, comaeque
  18. in plumas abeunt, plumis nova colla teguntur
  19. pectoraque et tergum, maiores bracchia pennas
  20. accipiunt, cubitusque leves sinuatur in alas.