Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. plurima qua silva est et equo loca pervia non sunt.
  2. Haud mora: continuo praedae petit inscius umbram
  3. Picus equique celer spumantia terga relinquit
  4. spemque sequens vanam silva pedes errat in alta.
  5. Concipit illa preces et verba precantia dicit
  6. ignotosque deos ignoto carmine adorat,
  7. quo solet et niveae vultum confundere Lunae
  8. et patrio capiti bibulas subtexere nubes.
  9. Tum quoque cantato densetur carmine caelum,
  10. et nebulas exhalat humus, caecisque vagantur
  11. limitibus comites, et abest custodia regis.
  12. Nacta locum tempusque “per, o, tua lumina” dixit,
  13. “quae mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime, formam,
  14. quae facit, ut supplex tibi sim dea, consule nostris
  15. ignibus et socerum, qui pervidet omnia, Solem
  16. accipe, nec durus Titanida despice Circen!”
  17. Dixerat. Ille ferox ipsamque precesque relinquit
  18. et “quaecumque es” ait, “non sum tuus: altera captum
  19. me tenet et teneat per longum, comprecor, aevum!
  20. Nec venere externa socialia foedera laedam,