Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. verbaque dicuntur dictis contraria verbis.
  2. Quo magis illa canit, magis hoc tellure levati
  3. erigimur, saetaeque cadunt, bifidosque relinquit
  4. rima pedes, redeunt umeri et subiecta lacertis
  5. bracchia sunt: flentem flentes amplectimur ipsi
  6. haeremusque ducis collo nec verba locuti
  7. ulla priora sumus quam nos testantia gratos.
  8. Annua nos illic tenuit mora, multaque praesens
  9. tempore tam longo vidi, multa auribus hausi,
  10. hoc quoque cum multis, quod clam mihi rettulit una
  11. quattuor e famulis ad talia sacra paratis.
  12. Cum duce namque meo Circe dum sola moratur,
  13. illa mihi niveo factum de marmore signum
  14. ostendit iuvenale, gerens in vertice picum,
  15. aede sacra positum multisque insigne coronis.
  16. Quis foret et quare sacra coleretur in aede,
  17. cur hanc ferret avem, quaerenti et scire volenti
  18. “accipe” ait “Macareu, dominaeque potentia quae sit
  19. hinc quoque disce meae: tu dictis adice mentem!
  20. Picus in Ausoniis, proles Saturnia terris