Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. paene rati nocuit. Vidi, cum monte revulsum
  2. inmanem scopulum medias permisit in undas;
  3. vidi iterum veluti tormenti viribus acta
  4. vasta Giganteo iaculantem saxa lacerto
  5. et, ne deprimeret fluctus ventusve carinam,
  6. pertimui, iam me non esse oblitus in illa.
  7. Ut vero fuga vos a certa morte reduxit,
  8. ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam
  9. praetemptatque manu silvas et luminis orbus
  10. rupibus incursat foedataque bracchia tabo
  11. in mare protendens gentem exsecratur Achivam
  12. atque ait: “O si quis referat mihi casus Ulixem
  13. aut aliquem e sociis, in quem mea saeviat ira,
  14. viscera cuius edam, cuius viventia dextra
  15. membra mea laniem, cuius mihi sanguis inundet
  16. guttur et elisi trepident sub dentibus artus:
  17. quam nullum aut leve sit damnum mihi lucis ademptae!”
  18. Haec et plura ferox; me luridus occupat horror
  19. spectantem vultus etiamnum caede madentes
  20. crudelesque manus et inanem luminis orbem