Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. noscit Achaemeniden improvisoque repertum
  2. vivere miratus “qui de casusve deusve
  3. servat, Achaemenide? cur” inquit “barbara Graium
  4. prora vehit? petitur vestra quae terra carina?”
  5. Talia quaerenti iam non hirsutus amictu,
  6. iam suus et spinis conserto tegmine nullis,
  7. fatur Achaemenides: “Iterum Polyphemon et illos
  8. adspiciam fluidos humano sanguine rictus,
  9. hac mihi si potior domus est Ithacique carina,
  10. si minus Aenean veneror genitore nec umquam
  11. esse satis potero, praestem licet omnia, gratus.
  12. Quod loquor et spiro caelumque et sidera solis
  13. respicio, possimne ingratus et impius esse?
  14. Ille dedit, quod non anima haec Cyclopis in ora
  15. venit, et ut iam nunc lumen vitale relinquam,
  16. aut tumulo aut certe non illa condar in alvo.
  17. Quid mihi tunc animi (nisi si timor abstulit omnem
  18. sensum animumque) fuit, cum vos petere alta relictus
  19. aequora conspexi? Volui inclamare, sed hosti
  20. prodere me timui: vestrae quoque clamor Ulixis