Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. si venerem paterer: contempto munere Phoebi
  2. innuba permaneo; sed iam felicior aetas
  3. terga dedit, tremuloque gradu venit aegra senectus,
  4. quae patienda diu est (nam iam mihi saecula septem
  5. acta vides): superest, numeros ut pulveris aequem,
  6. ter centum messes, ter centum musta videre.
  7. Tempus erit, cum de tanto me corpore parvam
  8. longa dies faciet consumptaque membra senecta
  9. ad minimum redigentur onus: nec amata videbor
  10. nec placuisse deo; Phoebus quoque forsitan ipse
  11. vel non cognoscet vel dilexisse negabit:
  12. usque adeo mutata ferar, nullique videnda,
  13. voce tamen noscar; vocem mihi fata relinquent.”
  14. Talia convexum per iter memorante Sibylla
  15. sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem
  16. Troius Aeneas sacrisque ex more litatis
  17. litora adit nondum nutricis habentia nomen.
  18. Hic quoque substiterat per taedia longa laborum
  19. Neritius Macareus, comes experientis Ulixei;
  20. desertum quondam mediis e rupibus Aetnae